ALTRE PREGHIERE IN LATINO:
Magnificat
Magnificat anima mea Dominum
et exsultavit spiritus meus in Deo,
salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ:
ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen eius,
et misericordia eius, a progenie in progenie
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo;
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis,
Et divites dimisit inanes.
Suscepit Isræl, puerum suum,
Recordatus misericordiæ suæ.
Sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in sæcula.
Angelus Domini
V. Angelus Dómini nuntiávit Mariæ,
R. et concépit de Spiritu Sancto.
Ave María …
V. Ecce ancilla Dómini,
R. fiat mihi secúndum verbum tuum.
Ave María…
V. Et Verbum caro factum est
R. et habitávit in nobis.
Ave María …
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Génitrix,
R. ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Oremus
Grátiam tuam quæsumus Dómine,
méntibus nóstris infúnde:
ut qui, Angelo nuntiánte
Christi Filii tui incarnatióne cognóvimus,
per passiónem Eius et Crucem
ad resurrectiónis glóriam perducámur.
Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Regina Cæli
Regina cæli, lætare, alleluia!
Quia quem meruisti portare, alleluia,
resurrexit sicut dixit, alleluia!
Ora pro nobis Deum, alleluia!
Gaude et lætare, Virgo Maria, alleluia,
quia surrexit Dominus vere, alleluia!
Oremus: Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu
Christi, mundum lætificare dignatus es: præsta, quæsumus; ut, per eius
Genetricem Virginem Mariam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per
eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Gloria Patri ….
Te Deum
Te Deum laudamus:
Te Dominum confitemur.
Te æternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli;
tibi C?li et universæ Potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant
Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt c?li et terra
maiestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus
Apostolorum chorus,
Te Prophetarum
laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus
laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia
Patrem immensæ maiestatis,
Venerandum tuum verum
et unicum Filium,
Sanctum quoque
Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriæ, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum
suscepturus hominem
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna c?lorum.
Tu ad dexteram Dei sedes in gloriaPatris.
Judax crederis esse venturus.
Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
Æterna fac cum Sanctis tuis
in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic hæreditati tuæ.
Et rege eos, et extolle illos
usque in æternum
Per singulos dies
benedicimus Te,
et laudamus nomen tuum in sæculum,
et in sæculum sæculi.
Dignare, Domine, die isto
sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine,
miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine,
super nos,
quemadmodum speravimus in Te.
In Te, Domine, speravi;
non confundar in æternum.