Misteria Lucis
I. Baptisma Domini nostri Jesu Christi apud Iordanem
Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab
eo. Ioannes autem prohibebat eum dicens: "Ego a te debeo baptizari, et tu
venis ad me?". Respondens autem Iesus dixit ei: "Sine modo, sic enim
decet nos implere omnem iustitiam". Tunc dimittit eum. Baptizatus
autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et
vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.
Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi
complacui". (Mt 3,13-17)
Pater..., Ave..., Gloria...
Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra,
salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas,
praesertim eas,
quae misericordiae tuae maxime indigent.
O Maria concepta sine peccato
ora pro nobis qui ad Te confucimus
Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt,
praecipue aversos a Sancta Ecclesia
et omnes qui tibi se commiserunt.
II. Nuptiae Cananeses
Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;
vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino,
dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent". Et dicit ei Iesus: "Quid mihi
et tibi, mulier? Nondum venit hora mea". Dicit mater eius ministris:
"Quodcumque dixerit vobis, facite". Erant autem ibi lapideae hydriae sex
positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas
binas vel ternas. Dicit eis Iesus: "Implete hydrias aqua". Et impleverunt
eas usque ad summum. Et dicit eis: "Haurite nunc et ferte architriclino".
Illi autem tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam
et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam,
vocat sponsum architriclinus et dicit ei: "Omnis homo primum bonum
vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti
bonum vinum usque adhuc". Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana
Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli
eius. (Io 2,1-11)
Pater..., Ave..., Gloria...
Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra,
salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas,
praesertim eas,
quae misericordiae tuae maxime indigent.
O Maria concepta sine peccato
ora pro nobis qui ad Te confucimus
Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt,
praecipue aversos a Sancta Ecclesia
et omnes qui tibi se commiserunt.
III. Regni Deo proclamatio
Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut
describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside
Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam
civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in
Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de
domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore
praegnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut
pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et
reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio. (Mc
1,14-15)
Pater..., Ave..., Gloria...
Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra,
salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas,
praesertim eas,
quae misericordiae tuae maxime indigent.
O Maria concepta sine peccato
ora pro nobis qui ad Te confucimus
Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt,
praecipue aversos a Sancta Ecclesia
et omnes qui tibi se commiserunt.
IV. Trasfiguratio
Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et
Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. Et facta est, dum
oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. Et ecce
duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, qui visi in gloria
dicebant exodum eius, quem completurus erat in Ierusalem. Petrus vero
et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et
duos viros, qui stabant cum illo. Et factum est cum discederent ab illo, ait
Petrus ad Iesum: "Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria
tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae", nesciens quid
diceret. Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et
timuerunt intrantibus illis in nubem. Et vox facta est de nube dicens: "Hic
est Filius meus electus; ipsum audite". (Lc 9,28-35)
Pater..., Ave..., Gloria...
Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra,
salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas,
praesertim eas,
quae misericordiae tuae maxime indigent.
O Maria concepta sine peccato
ora pro nobis qui ad Te confucimus
Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt,
praecipue aversos a Sancta Ecclesia
et omnes qui tibi se commiserunt.
V. Istitutio Eucaristiae
Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et
ait: "Sumite: hoc est corpus meum". Et accepto calice, gratias agens dedit
eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: "Hic est sanguis meus novi
testamenti, qui pro multis effunditur". (Mc 14,22-24)
Pater..., Ave..., Gloria...
Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra,
salva nos ab igne inferiori,
perduc in caelum omnes animas,
praesertim eas,
quae misericordiae tuae maxime indigent.
O Maria concepta sine peccato
ora pro nobis qui ad Te confucimus
Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt,
praecipue aversos a Sancta Ecclesia
et omnes qui tibi se commiserunt.